History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Civitates quoque pecuniam petentes abegit ipse respondens Tissaphernis nomine, Chios quidem impudentes esse, qui, quum essent omnium Graecorum ditissimi, tamen dum auxiliarium copiarum beneficio servarentur, postularent, ut alii et corporibus et pecuniis pro illorum libertate pericula subirent;
ceteras
ElTissaphernem ostendebat nunc quidem, quod suis pecuniis bellum gereret, merito parcum esse; sed si quando stipendium a rege mitteretur, integram iis mercedem eum redditurum, et civitates, quantum aequum esset, sublevaturum.
Suadebat tamen etiam Tissapherni, ne nimium properaret bellum finire, neve vel accitis Phoenicum navibus, quas instruere statuerat, vel majori Graecorum numero mercede concessa iisdem et terrae et maris imperium tradere vellet, sed sineret utrosque separatim imperium habere, et regi licere in eos, a quibus quoque tempore offenderetur, alteros immittere.