History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
et eum omnia docens, stipendium imminuit, ita ut pro drachma Attica terni oboli, nec ii constanter solverentur, Tissaphernem hortans, ut illis diceret, Athenienses , qui longiore temporis spatio rei navalis peritiam haberent, ternos obolos suis numerare, non tam propter paupertatem, quam ne nautae, propter affluentiam stipendii insolentius viventes, partim quidem corpora imbecilliora haberent, sumptus facientes in ea, unde corporum imbecillitas contingit, partim vero naves desererent, qui non relinquerent stipendii partem pignoris loco adhuc debitam;
idem eum edocuit, ut trierarchos et civitatum duces pecunia'data ad hanc rem sibi concedendam induceret, exceptis Syracusanis; ex his enim Hermocrates solus universae socialis classis nomine adversabatur.