History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et simul ac dies illuxit, quum classis esset dispersa, et sinistrum quidem cornu jam in Atheniensium conspectu esset, alterum vero circum insulam adhuc vagaretur, confestim Charminus et Athenienses cum navibus, quae pauciores erant quam viginti, contra tendunt, existimantes, bas esse naves illas /quas ex Cauno venientes observabant.
Et impressione in eas statim facta tres depresserunt, aliasque lacerarunt, et in proelio superiores erant, donec supervenit iis praeter opinionem major navium numerus et undique intercludebantur
Tunc vero fugam capessentes sex naves amiserunt, cum ceteris autem in insulam Teutlussam confugerunt, et inde Halicarnassum.
Postea vero Peloponnesii quum ad Cnidum appulissent, et septem ac viginti naves ex Cauno profectas sibi adjunxissent, cum universa classe Symam petierunt, ibique tropaeo statuto in Cnidi stationem redierunt ;