History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Resciverant autem ii, qui in Samo erant, ex Melo hujus classis adventum, et Charminus custodiam agebat circa Symam et Chalcen et RUodum et circa Lyciam; jam enim etiam sentiebat eas in Cauno esse.
Astyochus igitur, ut habebat, ad Symam protinus tendebat, antequam adventus sui fama vulgaretur, si forte classem hostilem in alto circumvenire posset. Sed imber ccclumque nubilum effecit, ut vagae errarent ejus naves per tenebras et perturbarentur.
Et simul ac dies illuxit, quum classis esset dispersa, et sinistrum quidem cornu jam in Atheniensium conspectu esset, alterum vero circum insulam adhuc vagaretur, confestim Charminus et Athenienses cum navibus, quae pauciores erant quam viginti, contra tendunt, existimantes, bas esse naves illas /quas ex Cauno venientes observabant.