History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Cum hoc
Quum igitur hae naves a Malea per altum navigarent, ad Melum appulerunt, et quum incidissent in decem Atheniensium naves, tres earum inanes ceperunt et cremarunt. Postea vero, veriti, ne reliquae Atheniensium naves ex Melo elapsae, id quod accidit, Atheniensibus in insula Samo stationem habentibus suum adventum denuntiarent, Cretam versus navigantes, et confecto per cautionem longiore navigationis cursu, ad Caunum Asiae appulerunt.
Hinc vero, quasi in tuto jam essent, nuntium mittebant ad classem, quae ad Miletum stabat, ut sibi in trajiciendo adessent.
Chii vero et Pedaritus eodem tempore studiosius etiam Astyochum, etsi cunctantem, per nuntios ad eum missos orabant, ut sibi obsessis opem cum tota classe ferret, ne pateretur maximam socialium urbium, quae in Ionia essent, et a mari intercludi, et a terra latrociniis diripi.
Chiorum enim servi, quia magnus erat eorum numerus, atque adeo in una hac urbe, excepta Lacedaemone, maximus, simul etiam quia propter multitudinem in delictis severius plectebantur, postquam Atheniensium exercitus munitionibus exstructis in tuto jam collocatus esse visus est, confestim ad eos plerique transfugerunt, atque plurima detrimenta propter notitiam regionis hi attulerunt.