History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Miletum tamen mittebant, orantes Astyochum, ut sibi succniTeret; sed quum ille morem iis gerere nollet, Pedaritus de illo, ut rempublicam laedente, Lacedmmonem scribit.

Atque Chias quidem res in hoc statu constitutas habebant Athenienses ; eae autem naves eorum, quae apud Samum stationem habebant, incursionibus quidem infestabant eas, quae apud Miletum stabant; sed ubi hae prodire nollent obviam, in Samum rursus sese recipientes quiescebant.

E Peloponneso autem per eamdem hiemem illa* septem et viginti naves, quae Calligeti Megarensis et Tima· gorae Cyziceni opera Pharnabazo a Lacedaemoniis praeparat» erant, profectae circa brumam in Ioniam trajiciebant, et praefectus iis aderat Antisthenes Spartanus.