History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Trajecit autem etiam Pedaritus ad eum, et habita quaestione de iis, qui proditionem moliri videbantur, ubi compertum habuerunt, rem totam a captivis, qui ad Samum detinebantur, suae salutis causa confictam esse, illis crimine liberatis, alter in Chium rediit, alter Miletum profectus est, quemadmodum destinarat.
Interea vero et Atheniensium classis ex Coryco circumvehens prope Arginum incidit in tres naves longas Chiorum, et simul atque eas conspexerunt, insequi coeperunt; et ingens simul tempestas exoritur, et Chiorum quidem naves aegre confugiunt in portum, Atheniensium vero tres naves, quae longissime procurrerant, pereunt et ad Chiorum urbem ejiciuntur, virique partim capiuntur, partim interficiuntur; ceterae vero confugiunt in portum Mimanti subjectum, nomine Phoenicuntem. Postea vero hinc ad Lesbum appulsi, ad munitiones excitandas se praeparabant.
E Peloponneso autem eadem hieme Hippocrates Lacedaemonius profectus cum decem navibus Thuriis, quibus praeerat Dorieus, Diagorae filius, cum duobus collegis, item cum una Laconica et una Syracusana, in Cnidum trajecit; haec autem ad defectionem jam adducta erat a Tissapherne.