History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum autem ad Corycum orae Erythraeae appulisset, illic stationem habuit. Athenienses vero, qui cum copiis ex Samo in Chium navigabant, ipsi quoque ad alteram collis partem appulerant, quo ab hoste
343
dirimebantur, et alteri alteros latebant. Quum autem allatae essent litterae a Pedarito, quosdam Erythraeos captivos ex Samo dimissos Erythras ad moliendam proditionem venisse,confestim AstyochusErythras est revectus, et tam prope abiuit, quin incideret in Athenienses.