History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Itaque jubebat illos assumptis sauciis et peditatn omnique instrumento, quod secum attulerant, ceteris vero rebus, quas ex hostico cepissent, relictis, quo naves expeditae essent, in Samum quam velocissime navigare, et illinc jam navibus in unum contractis impetus facere, sicubi tempus opportunum foret.

Ut autem Phrynichus haec suis persuasit, ita etiam fecit, et visus est non magis in

341
praesentia, quam postea, nec in hoc tantum, sed etiam in omnibus aliis negotiis, quae ei delegata sunt,'non im* prudens esse.

Hunc igitur in modum Athenienses statim sub vesperam imperfecta victoria a Mileto discesserunt; et Argivi propter cladem acceptam irati ex Samo domum celeriter abierunt;

Peloponnesii autem ipso statim diluculo e Ti-chiussa profecti post illos ad Miletum appellunt, et unum diem morati, postridie assumptis etiam navibus Chiis, quas cum Chalcideo venientes hostium classis ante erat Insecuta, volebant retro navigare ad impedimenta arcessenda, quae ad Tichiussam exposuerant.