History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenis autem eadem aestate extrema mille gravis armaturae milites Atheniensium, et mille et quingenti Argivorum (quingentos enim Argivorum levis armaturae milites justis armis instruxerant Athenienses) et sociorum mille cum navibus duodequinquaginta, quarum aliquot erant ad armatos portandos, ducibus Phrynicho et Onomade et Scironida in Samum trajecerunt, et in Miletum transgressi castra posuerunt.

Milesii vero adversus eos egressi, quum ipsi numero octingenti gravis armaturae milites, tum Peloponnesii, qui cum Chalcideo venerant, atque etiam quaedam [peregrina] Tissaphernis auxilia, quinetiam ipse Tissaphernes praesens, et ejus equitatus proelium cum Atheniensibus sociisque commiserunt.