History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum igitur et maris usu prohiberentur, et terra diriperentur, quidam conati sunt urbem Atheniensibus tradere; quorum consilia quum magistratus sensissent, ipsi quidem quieverunt, sed Aslyochum nauarchum cum quatuor navibus , quae ei praesto erant, Erythris arcessiverunt et consultabant, quomodo quam moderatissime vel obsidibus accipiendis vel alio aliquo modo insidias compescerent. Et hi quidem fyaec agebant.

Athenis autem eadem aestate extrema mille gravis armaturae milites Atheniensium, et mille et quingenti Argivorum (quingentos enim Argivorum levis armaturae milites justis armis instruxerant Athenienses) et sociorum mille cum navibus duodequinquaginta, quarum aliquot erant ad armatos portandos, ducibus Phrynicho et Onomade et Scironida in Samum trajecerunt, et in Miletum transgressi castra posuerunt.

Milesii vero adversus eos egressi, quum ipsi numero octingenti gravis armaturae milites, tum Peloponnesii, qui cum Chalcideo venerant, atque etiam quaedam [peregrina] Tissaphernis auxilia, quinetiam ipse Tissaphernes praesens, et ejus equitatus proelium cum Atheniensibus sociisque commiserunt.

Et Argivi quidem, qui suo cornu proruperant et spiritus sumpserant ut adversus Iones, et suum impetum non excepturos, dum turbatius incedunt, vincuntur a Milesiis, et caeduntur eorum paulo minus trecentis;