History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum igitur et maris usu prohiberentur, et terra diriperentur, quidam conati sunt urbem Atheniensibus tradere; quorum consilia quum magistratus sensissent, ipsi quidem quieverunt, sed Aslyochum nauarchum cum quatuor navibus , quae ei praesto erant, Erythris arcessiverunt et consultabant, quomodo quam moderatissime vel obsidibus accipiendis vel alio aliquo modo insidias compescerent. Et hi quidem fyaec agebant.
Athenis autem eadem aestate extrema mille gravis armaturae milites Atheniensium, et mille et quingenti Argivorum (quingentos enim Argivorum levis armaturae milites justis armis instruxerant Athenienses) et sociorum mille cum navibus duodequinquaginta, quarum aliquot erant ad armatos portandos, ducibus Phrynicho et Onomade et Scironida in Samum trajecerunt, et in Miletum transgressi castra posuerunt.