History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et ad Cardamylam expositis in terram copiis, et ad Bolissum quum Chios sibi obviam progressos proelio vicissent multosque cecidissent, oppida in hac parte sita everterunt, et ad Phanas rursus altero proelio vicerunt, et tertio ad Leuconium. Postea vero Chii quidem jam adversus Athenienses non amplius prodire audebant, illi vero regionem egregie instructam, et a bello Medico ad id usque tempus illaesam, diripuerunt.
Chii enim soli omnium, quos ego cognovi, post Lacedaemonios, simul et beati et continentes exstiterunt, et quanto crescebat eorum civitas in majus, tanto etiam adornabant res suas in majorem firmitatem.
Et ne ipsam quidem defectionem, si hoc praeter id, quod; tutissimum erat, fecisse videntur, prius facere sunt ausi, quam ubi una cum multis iisque fortibus sociis periculum adituri erant, et intellexerunt, ne ipsos quidem Athenienses amplius negare post cladem in Sicilia acceptam, quin vehementer afflictae sine controversia res suae essent; si vero, ut solent multa in humana vita praeter rationem accidere, aliquando falsi sunt, una cum multis, qui et ipsi statuerunt, res Atheniensium celeriter eversum iri, hunc judicii errorem communiter commiserunt.
Quum igitur et maris usu prohiberentur, et terra diriperentur, quidam conati sunt urbem Atheniensibus tradere; quorum consilia quum magistratus sensissent, ipsi quidem quieverunt, sed Aslyochum nauarchum cum quatuor navibus , quae ei praesto erant, Erythris arcessiverunt et consultabant, quomodo quam moderatissime vel obsidibus accipiendis vel alio aliquo modo insidias compescerent. Et hi quidem fyaec agebant.
Athenis autem eadem aestate extrema mille gravis armaturae milites Atheniensium, et mille et quingenti Argivorum (quingentos enim Argivorum levis armaturae milites justis armis instruxerant Athenienses) et sociorum mille cum navibus duodequinquaginta, quarum aliquot erant ad armatos portandos, ducibus Phrynicho et Onomade et Scironida in Samum trajecerunt, et in Miletum transgressi castra posuerunt.
Milesii vero adversus eos egressi, quum ipsi numero octingenti gravis armaturae milites, tum Peloponnesii, qui cum Chalcideo venerant, atque etiam quaedam [peregrina] Tissaphernis auxilia, quinetiam ipse Tissaphernes praesens, et ejus equitatus proelium cum Atheniensibus sociisque commiserunt.