History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

339
et Leon et Diomedon cum Atheniensium navibus, quas ex Lesbo secum duxerant, ex (Enussis insulis Chio adjacentibus et ex Sidussa et Pteleo, quas urbes in agro Erythraeo obtinebant, atque ex Lesbo proficiscentes, ex navibus bellum adversus Chios administrabant; liabebant autem milites navales e gravi ipsorum civium armatura assumptos et ad hanc militiam coactos.

Et ad Cardamylam expositis in terram copiis, et ad Bolissum quum Chios sibi obviam progressos proelio vicissent multosque cecidissent, oppida in hac parte sita everterunt, et ad Phanas rursus altero proelio vicerunt, et tertio ad Leuconium. Postea vero Chii quidem jam adversus Athenienses non amplius prodire audebant, illi vero regionem egregie instructam, et a bello Medico ad id usque tempus illaesam, diripuerunt.