History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed quum in Lesbo omnia adversarentur, copiis suis in naves receptis, in Chium rediit. Redierunt etiam in suas quique urbes pedites illi a navibus separati, qui in Hellespontum trajecturi erant. Post haec autem ex sociali Peloponnesiorum dasse, quae ad Cenchream stabat, sex naves in Chium ad eos venerunt.
Athenienses vero res in Lesbo rursus constituerunt, et illinc profecti Clazomeniorum urbem, nomine Polichnam, quam in continente muniebant, ceperunt , eosque rursus in urbem in insula sitam transportarunt, praeter defectionis auctores; hi enim Daphnuntem abierant. Et denuo Clazomenae in Atheniensium ditionem concesserunt.
Eadem aestate illi etiam Athenienses, qui ad Miletum cnm viginti navibus apud Ladam stationem habebant, copiis in terram expositis ad Panormum, agri Milesii oppidum, et Chalcideum Lacedaemonium ducem cum paucis occurrentem interfecerunt, et tertio post die digressi tropaeum erexerunt, quod Milesii sustulerunt, ut ab illis erectam, qui agrum in suam potestatem nequaquam redegissent;