History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

nam Athenienses, ut veniebant, ex improviso ad portum appulsi et Chiis navibus potiti erant, et in terram egressi, iis, qui obstiterant, proelio victis, urbem in suam potestatem redegerant.

Qum quum intelli geret Astyochus et ex Ereesiis, et ex Chiis navibus, a Methymna cum Eubulo venientibus, quae antea, ut dixi ibi relictae, sed, quum Mytilene capta est, elapsae in eum inciderant numero tres (una enim capta erat ab Atheniensibus), haud amplius Mytilenen contendit, sed quum Eressum ad defectionem faciendam impulisset et armasset, misit et suarum navium milites Antissam et Methymnam versus itinere terrestri, Eteonico duce iis praeposito; et ipse quoque cum suis navibus et tribus Chiis eodem oram legens contendebat, sperans Methymnaeos, conspectis suis copiis, fiduciam animo concepturos et in defectione permansuros.