History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem peditatus ex Teo discessisset, ipse quoque Tissaphernes cum copiis illuc profectus, et si quid murorum in urbe Teo reliquum erat, demolitus, discessit. Nec multo post ejus discessum Diomedon cum decem Atticis navibus illuc profectus pactionem cum Teiis fecit, ut se quoque reciperent. Et illinc adversus Eras profectus, et adortus, quum urbem expugnare non 'potuisset, discessit.

Accidit autem per hoc tempus etiam seditio apud Samum a plebe adversus optimates excitata una cum Atheniensibus, qui cum tribus navibus aderant. Et plebs Samiorum ad ducentos omnino optimatum interfecit; quadringentos autem exsilio mulctarunt; quorum quum ipsi agros et domos inter se distribuissent, et post haec Athenienses iis, ut jam fidis, libertatem decrevissent, reliquas rei publices partes soli administrabant, et cum geomoris (sive optimatibus) neque aliud quidquam communicabant, nec connubium, ut nec dare illjp in matrimonium filiam neque ducere ex illis cuiquam jam e populo liceret.