History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et Athenienses quidem in Samum navigarunt ; Chii autem cum reliquis navibus in altum profecti, et peditatus cum iis, Lebedum ad defectionem induxerunt, et item Eras. Quibus rebus gestis utrique domum redierunt, et pedestres et navales copiae.

Sub eadem tempora viginti Peloponnesiorum in Piraeeo naves, quas Athenienses pari numero antea, ut dixi, insecuti erant et obsidebant, repentina eruptione facta, quum navali proelio superiores essent, et ceperunt quatuor naves Atticas, et ad Cenchreas profectae rursus ad navigationis cursum in Chium et Ioniam conficiendum se parabant. Et nauarchus iis Lacedaemone Astyochus advenit, penes quem totum illius classis imperium jam erat.

Quum autem peditatus ex Teo discessisset, ipse quoque Tissaphernes cum copiis illuc profectus, et si quid murorum in urbe Teo reliquum erat, demolitus, discessit. Nec multo post ejus discessum Diomedon cum decem Atticis navibus illuc profectus pactionem cum Teiis fecit, ut se quoque reciperent. Et illinc adversus Eras profectus, et adortus, quum urbem expugnare non 'potuisset, discessit.