History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et quum nuntium a Chalcideo missum accepissent, quo redire jubebantur, quoniam Amorges itinere terrestri cum suis copiis adesset, ad Jovis templum navigarunt, et illic conspiciunt sexdecim naves, cum quibus Diomedon post Thrasyclem Athenis adventabat.

Quas quum vidissent, in fugam se dabant cum una quidem navi Ephesum, cura reliquis vero in oram Teiam et earum quatuor quidem vacuas Athenienses ceperunt, hominibus in terram prius elapsis; reliquae vero in Teiorum urbem confugiunt.

Et Athenienses quidem in Samum navigarunt ; Chii autem cum reliquis navibus in altum profecti, et peditatus cum iis, Lebedum ad defectionem induxerunt, et item Eras. Quibus rebus gestis utrique domum redierunt, et pedestres et navales copiae.

Sub eadem tempora viginti Peloponnesiorum in Piraeeo naves, quas Athenienses pari numero antea, ut dixi, insecuti erant et obsidebant, repentina eruptione facta, quum navali proelio superiores essent, et ceperunt quatuor naves Atticas, et ad Cenchreas profectae rursus ad navigationis cursum in Chium et Ioniam conficiendum se parabant. Et nauarchus iis Lacedaemone Astyochus advenit, penes quem totum illius classis imperium jam erat.