History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quod si qui defectionem a
337
rege fecerint, hostes Lacedaemoniis et sociis sunto; et si qui a Lacedaemoniis, sociisque defecerint, hostes eodem modo regi sunto. » Hunc igitur in modum liaec societas inita est. Postea vero confestim Chii, decem aliis navibus instructis, ad Anaea navigaverunt, eo animo, ut et dc rerum Milesiarum statu certiores fierent, et simul civitates ad defectionem solicitarent.
Et quum nuntium a Chalcideo missum accepissent, quo redire jubebantur, quoniam Amorges itinere terrestri cum suis copiis adesset, ad Jovis templum navigarunt, et illic conspiciunt sexdecim naves, cum quibus Diomedon post Thrasyclem Athenis adventabat.