History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Lacedaemonii sociique societatem cum rege et Tissapherne his conditionibus fecerunt. Quamcunque regionem et quascumque urbes rex habet, et regis majores habebant, regis sunto; et ex liis urbibus quicquid pecuniarum, aut quicquid aliud ad Athenienses redibat, communiter rex et Lacedaemonii et socii prohibento, ne aut pecunias, aut quicquam aliud Athenienses accipiant
item bellum adversus Athenienses rex et Lacedaemonii et socii communiter administranto; et compositionem belli cum Atheniensibus fecere ne liceat, nisi utrisque, regi et Lacedaemoniis sociisque visum fuerit.
Quod si qui defectionem a
Hunc igitur in modum liaec societas inita est. Postea vero confestim Chii, decem aliis navibus instructis, ad Anaea navigaverunt, eo animo, ut et dc rerum Milesiarum statu certiores fierent, et simul civitates ad defectionem solicitarent.
Et quum nuntium a Chalcideo missum accepissent, quo redire jubebantur, quoniam Amorges itinere terrestri cum suis copiis adesset, ad Jovis templum navigarunt, et illic conspiciunt sexdecim naves, cum quibus Diomedon post Thrasyclem Athenis adventabat.
Quas quum vidissent, in fugam se dabant cum una quidem navi Ephesum, cura reliquis vero in oram Teiam et earum quatuor quidem vacuas Athenienses ceperunt, hominibus in terram prius elapsis; reliquae vero in Teiorum urbem confugiunt.