History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Peditatum autem Teii, quum initio recipere noluissent , post Atheniensium fugam introduxerunt Et diu quidem pedites se continuerunt, exspectantes, donec et Chalcideus ab insequendis hostibus reverteretur; sed quum ille diutius moraretur, ipsi muros demoliebantur, quos Athenienses exstruxerant urbis Teiae, qua parte continentem respiciunt, et adjuvabant eos in demoliendo aliquot etiam barbari non multi, qui supervenerant, quibus praeerat Ola-ges, Tissaphernis propraptor.
Chalcideus vero et Alcibiades, quumSteombichi· dem ad Samum usque insecuti essent, nautas quidem ex Peloponneso navibus advectos armarunt, et in Chio reliquerunt; illas vero aliaeque viginti Chiis nautis, in Peloponnesiorum locum substitutis, complentes, Miletum petebant, ut eam ad defectionem faciendam inducerent;
volebat enim Alcibiades, cui necessitudo, cum Milesiorum primoribus intercederet, illos ad societatem prius adducere, quam classis ex Peloponneso veniret, et Cliiis et sibi ipsi et Chalcideo et qui se miserat, Endio, quemadmodum promiserat, hanc certaminis gloriam conciliare, quod quam plurimas civitates cum Chiorum copiis et Chalcideo ad defectionem induxisset.
Quum igitur maximam navigationis partem clam confecissent, et prius nou multo advenissent quam Strombichides et Thrasydes, qui cum duodecim navibus tunc Athenis modo veniens aderat, ef simul illos persequebatur, Miletum ad defectionem inducunt. Atque Athenienses cum undeviginti navrbus conti*» post eos advecti, quum Milesii eoe recipere nollent, ad Udam insulam Mileto adjacentem in statione consistebant.