History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Athenas autem celeriter de Chio nuntius pervenit; et existimantes, magnum jam ac manifestum periculum se circumstare, neque ceteros socios ultra quieturos post maximae.civitatis defectionem, et illa mille talenta, quae per totum belli tempus intacta esse cupiebant, confeslim abrogata lege, quae prenas proponebat ei, qui vel de his tangendis legem rogasset vel in suffragium misisset, ob praesentem terrorem placuit movere, navesque non paucas instruere et illarum navium, quae ad Piraeum excubabant, octo quidem statim mittere, quae relicta custodia eas, quas Chalcideus secum ducebat, insecutae, nec assecutae, redie· rant, (his autem praeerat Strombichides, Diotimi filius), et contra non multo post alias duodecim ad opem ferendam mittere duce Thrasycle, quae et ipsae stationem reliquerunt.