History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Chalcideus autem et Alcibiades inter navigandum omnes, in quos incidissent, comprehendebant, ne navigatio palam fieret, et quum ad Corycum in continente situm appulissent, et illos hic dimisissent, ipsi quidem prius congressi cum nonnullis Chiorum, qui conjurationis erant socii, quum hi juberent re nulli prius declarata ad urbem navigare, ad Chios ex improviso advenerunt.

Et Chiorum quidem plebs admirabunda et attonita erat; optimates vero operam dederant, ut tunc ipsum senatus cogeretur, et quum agi coeptum esset a Chalcideo et Alcibiade, affirmantibus multas alias naves adventare, nec ullam de navium apud Pineum obsidione mentionem fecissent, Cbii et mox Erythraei ab Atheniensibus deficiunt.

Et post haec cum tribus navibus profecti etiam Clazomenas ad defectionem faciendam inducunt. Clazomenii autem confeslim in continentem transgressi Polichnam muniebant, si forte opus foret, ut eo sibi ex parva insula, quam incolebant, receptus esseL Et hi quidem, qui defecerant, omnes et muniendo et bello parando erant occupati;

Athenas autem celeriter de Chio nuntius pervenit; et existimantes, magnum jam ac manifestum periculum se circumstare, neque ceteros socios ultra quieturos post maximae.civitatis defectionem, et illa mille talenta, quae per totum belli tempus intacta esse cupiebant, confeslim abrogata lege, quae prenas proponebat ei, qui vel de his tangendis legem rogasset vel in suffragium misisset, ob praesentem terrorem placuit movere, navesque non paucas instruere et illarum navium, quae ad Piraeum excubabant, octo quidem statim mittere, quae relicta custodia eas, quas Chalcideus secum ducebat, insecutae, nec assecutae, redie· rant, (his autem praeerat Strombichides, Diotimi filius), et contra non multo post alias duodecim ad opem ferendam mittere duce Thrasycle, quae et ipsae stationem reliquerunt.

Atque Chiorum septem naves, quae cum iis Piraeo inclusas obsidebant, abduxerunt, et servos quidem, qui in eis erant, libertate donarunt, liberos vero in vincula conjecerunt. Alteras autem in locum earum omnium, quae disces serant, ad obsidendam Peloponnesiorum classem celeriter instructas miserunt, et alias triginta armare in animo habebant. Atque magna erat animorum alacritas, et nihil

336
parvum moliebantur, ut ad Chium recuperandam adessent

Interea vero Strombicliides cum octo navibus ia Samum pervenit, et assumpta una Samia, in Teum navigavit , ipsosque pro eo ac jus esset, quiescere jubebat Sed ex Chio in Teum etiam Chalcideus cum tribus et viginti navibus trajiciebat et peditatus simul Clazomeniorum et Erythraeorum accedebat