History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et ipsi Endio privatim dicebat, praech-ni m fore, si per ipsum et Ionia deficeret, et regis societas

335

Lacedaemoniis conciliaretur, nec Agidis liaec certaminis gloria esset; Agidi enim ipse erat inimicus.

Hic Igitur quum et ceteris ephoris et Endio rem persuasisset» solvebat cum quinque navibus et Cbalcideo Lacedaemonio, et celeri* tate adhibita navigationis cursum faciebant.

Redibant autem per hoc idem tempus etiam ex Sicilia sexdecim illae Peloponnesiorum naves, quae duce Gylippo una cum Syracusanis debellaverant, atque circa Leucadiam deprehensae etafllictae a septem et viginti Atticis navibus, quibus praeerat Hippocles, Menippi filius, qui classis ex Sicilia redeuntis reditum observabat, praeter unam ceterae omnes elapsae sunt Atheniensibus et Corinthum appulerant.

Chalcideus autem et Alcibiades inter navigandum omnes, in quos incidissent, comprehendebant, ne navigatio palam fieret, et quum ad Corycum in continente situm appulissent, et illos hic dimisissent, ipsi quidem prius congressi cum nonnullis Chiorum, qui conjurationis erant socii, quum hi juberent re nulli prius declarata ad urbem navigare, ad Chios ex improviso advenerunt.