History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illi vero quum navis pervenisset, audita felicitate insperata, post clades modo circum Euboeam et per seditionem acceptas vehementer animo confirmati sunt, et existimarunt, res suas adhuc, si impigre eas capesserent, superiores evadere posse.

Post navale proelium autem quarto die studiose navibus refectis Athenienses apud Sestum morati navigabant adversus Cyzicum, quae defecerat; et conspicati apud Harpagium et Priapum naves octo a Byzantio digressas in ancoris stantes, illuc infesta classe profecti, proelio superatis iis, qui erant in terra, naves ceperunt. Quum autem ad Cyzicum nullis muris munitam pervenissent, eam rursus in suam potestatem redegerunt, et pecunias exegerunt.