History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum autem facta esset fuga et Peloponnesii primo ad flumen Midium praecipue confugissent, deinde vero Abydum , naves quidem paucas Athenienses ceperunt (angustus enim quum sit Hellespontus, brevia hostibus effugia praebebat), victoriam tamen hanc navalis proelii opportunissimam tunc obtinuerunt.
Quum enim ad eum usque diem formidarent Peloponnesiorum classem, et propter clades minores passim acceptas, et propter calamitatem, quas iis in
Sicilia contigerat, desierunt jam et se ipsos accusare, et hostes ob res nauticas in aliquo numero ponere.
Naves tamen adversariorum ceperunt Chias octo, Corinthias quinque, Ampracioticas duas et Boeoticas duas, Leucadiorum vero et Lacedaemoniorum et Syracusanorum et Pellenaeorum singulas singulorum; ipsi autem quindecim naves amiserunt.
Atque quum in promontorio, uhi erat Canis sepulchrum, tropaeum statuissent, et naufragia ad se attraxissent, et hostibus cadavera, fide publica interposita, reddidissent , Athenas etiam victoriae nuntiam triremem miserunt.
Illi vero quum navis pervenisset, audita felicitate insperata, post clades modo circum Euboeam et per seditionem acceptas vehementer animo confirmati sunt, et existimarunt, res suas adhuc, si impigre eas capesserent, superiores evadere posse.
Post navale proelium autem quarto die studiose navibus refectis Athenienses apud Sestum morati navigabant adversus Cyzicum, quae defecerat; et conspicati apud Harpagium et Priapum naves octo a Byzantio digressas in ancoris stantes, illuc infesta classe profecti, proelio superatis iis, qui erant in terra, naves ceperunt. Quum autem ad Cyzicum nullis muris munitam pervenissent, eam rursus in suam potestatem redegerunt, et pecunias exegerunt.
Interea vero et Peloponnesii ex Abydo adversus Elaeun-tem navigarunt, et suas naves ckptivas, quotquot erant integra, secum abduxerunt, (ceteras autem Elaeusii concremarunt) et Hippocratem etEpiclem in Euboeam miserunt, ut naves illuc missas adducerent.