History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero a speculatoribus frustrati, et existimantes hostium classem nequaquam clam se praeterituram , sed per otium moenia oppugnantes, postquam rem cognoverunt, protinus omissa Eresso celeriter in Hellespontum proficiscebantur;

atque simul et duas Peloponnesiorum naves capiunt, quae tunc in hostibus persequendis audaeius ni altam provectae in ipsos inciderant, et postero die Elaeuntem profecti», stationem illic habuerunt, et ex Imbrunaves, quotquot eo confugerant, receperunt, et per quinque dies ad proelium navale se parabant.

Postea vero navale proeliom committebant hoc

374
modo. Athenienses aciei longo ordine secundum ipsam oram Sestum versus navigabant; Peloponnesii vero re cognita ex Abydo et ipsi obviam prodibant.

Et postquam animadverterunt navale proelium commissum iri, longum ordinem utrimque extenderunt, Athenienses quidem, juxta Chersonesum, initio ducto ab Idaeo usque ad Arrhiana, navibus sex et septuaginta, Peloponnesii contra ab Abydo usque ad Dardanum, navibus octo et octoginta.

Cornu autein apud Peloponnesios quidem tenebant dextrum Syracusani, alterum ipse Mindarus, et velocissimae navium; apud Athenienses vero sinistrum Thrasylus, Thrasybulus dextrum; ceterique duces suo quisque loco steterunt.