History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et illas quidem sexdecim naves, quae ad Abydum erant, latuerunt, quamvis ab amica suorum classe praemonitas essent, ut diligenter observarent, si illi exirent. Quum autem primo statim diluculo illas naves, quae cum Mindaro erant, conspexissent, et e vestigio Peloponnesii inseqdi coepissent, non omnes naves ocius evaserunt, sed pleraeque quidem in continentem et in Lemnum diffugerunt, quatuor vero quae postremae navigabant, prope Elseuntem interceptae sunt.

Atque unam quidem, ad Protesilai delubrum impactam, cum ipsis hominibus ceperunt, et duas alias sine viris; quartam vacuam ad Imbrum combusserunt.

Postea vero conjunctis et iis, quas ex Abydo secum duxerant, et cum reliquis universis, sex et octoginta, hoc ipso die Ekeuniem oppugnaverunt; sed quum haec deditionem facere nollet, Abydum redierunt.

Athenienses vero a speculatoribus frustrati, et existimantes hostium classem nequaquam clam se praeterituram , sed per otium moenia oppugnantes, postquam rem cognoverunt, protinus omissa Eresso celeriter in Hellespontum proficiscebantur;

atque simul et duas Peloponnesiorum naves capiunt, quae tunc in hostibus persequendis audaeius ni altam provectae in ipsos inciderant, et postero die Elaeuntem profecti», stationem illic habuerunt, et ex Imbrunaves, quotquot eo confugerant, receperunt, et per quinque dies ad proelium navale se parabant.