History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hinc autem, quum adhuc multa nox esset, praetervecti, et ad Harmatuntem in continente e regione Methymnae sitam profecti, sumpto prandio, celeriter praetervecti Lectum et Larissam et Hamaxitum, et illic, loca perveniunt ad Rhoetium, quod est jam Hellesponti, ante mediam noctem. Nonnullae autem navium et ad Sigeum, et ad alia illius regionis loca appulerunt.
Athenienses vero, qui apud Sestum erant cum duodeviginti navibus, ut et per ignes sublatos rem accipiebant et animadvertebant multos ignes repente in hostili agro accensos, intellexerunt Peloponnesios in Hellespontum ingredi. Quamobrem hac ipsa nocte, celeritate quanta maxima poterant, maritimam Chersonesi oram legentes, ad Elaeuntem praetervecti contendebant, quod hostium classem in apertum mare navigantes vitare vellent.
Et illas quidem sexdecim naves, quae ad Abydum erant, latuerunt, quamvis ab amica suorum classe praemonitas essent, ut diligenter observarent, si illi exirent. Quum autem primo statim diluculo illas naves, quae cum Mindaro erant, conspexissent, et e vestigio Peloponnesii inseqdi coepissent, non omnes naves ocius evaserunt, sed pleraeque quidem in continentem et in Lemnum diffugerunt, quatuor vero quae postremae navigabant, prope Elseuntem interceptae sunt.