History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Thrasylus igitur profectus adversus eam cnm tota classe impetum facere cogitabat. Sed et ante eum Thrasybulus cum quinque navibus e Samo illuc venerat, quum de boc exsulum trajecta nuntius iis allatus esset; quum autem serius venisset, adversus Eressum profectus, stationem contra eam habebat.
Accessere praeterea duae quaedam naves , ex Hellesponto domum redeuntes, et Methymnaee; et j omnino naves aderant septem et sexaginta, ex quibus exercitu
Mindanis vero interea, et Peloponnesiorum naves ex Chio profectae, quum duobus diebus cibaria sibi comparas· sent, et singuli milites a Chiis accepissent tres tessaracostas Chias , tertio die ex Chio solvunt [non] per altum, ne inciderent in naves, quae ad Eressum stabant, sed a sinistra Lesbum habentes, ad continentem navigabant.
Et quum ad agri Phocaici portum in Carteriis situm appulissent, et prandium ibi sumpsissent, oram Cumanam praetervecti coenam instituunt in Argennusis, quae sunt in continente e regione Mytilenes.