History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed quum sensisset, eum apud Cbium esse, rallis fore, ut illic se contineret, speculatores quidem et in Lesbo et in opposita continente collocavit, si forte naves aliquo proficiscerentur, ne laterent, ipse vero cum classe Methymnam profectus, farinam et cetera necessaria apparari jussit, ut, si roajor mora fieret, ex Lesbo Chium infesta classe petiturus.
Simul etiam quoniam Eressus in Lesbo defectionem fecerat, volebat adversus eam profectus, si posset, expugnare. Nam Methymnaeorum exsules, qui non minimae auctoritatis erant, quum et Cuma ad quinquaginta gravis armaturae milites ejusdem sodalicii socios trans-portasseot, et e continente alios mercede conduxissent, cunctis ad trecentos, Anaxarcho Thebano propter cognationem duce delecto, Methymnam primum adorti erant et de eo conata dejecti propter Atheniensium praesidium Mytilo* progressum, rursus praelio extra urbem repulsi, per montem itinere facto, Eressum ad defectionem compulerant
Thrasylus igitur profectus adversus eam cnm tota classe impetum facere cogitabat. Sed et ante eum Thrasybulus cum quinque navibus e Samo illuc venerat, quum de boc exsulum trajecta nuntius iis allatus esset; quum autem serius venisset, adversus Eressum profectus, stationem contra eam habebat.