History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illi vero post ludos vela faciebant cum una et viginti navibus Chium versus, quibus praeerat Alcamenes. Et Athenienses, quum initio totidem navibus adversus eos processissent, in altum se subducebant. Quum autem longe provectos Peloponnesii sequi noluissent, sed retro cessissent, Athenienses quoque recesserunt; nam septem Chiorum naves, quas in eo numero secum habebant, nequaquam fideles existimabant,

sed postea aliis septem et triginta instructis, eos terram legentes persecuti sunt ad Piraeum agri Corinthii; est autem portus desertus, et extremus ad agri Epidaurid confinia situs, atque unam navem Peloponnesii in alto amiserunt, ceteras vero contractas in portu statuunt

Et quum Athenienses et a mari navibus eos adorti essent, et in terram descendissent, ingens tumultus ac perturbatio incessit, et plerasque naves Athenienses in terra laceraverunt, et Alcamenem ducem interfecerunt; et ipsorum quoque nonnulli obierunt.

Dirempto autem proelio naves quidem, quot eatis esse videbantur, disposuerunt, quae stationem adversus hostiles obtinerent; cum reliquis vero in parvulae insulae stationem se receperunt, in qua non multum illinc distante castra posuerunt, et nuntium Athenas ad subsidium arcessendum mittebant.