History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Interea vero Isthmici ludi committebantur, et Athe-1 ienses (indictae enim erant iis induciae) sacram legationem
334
eo mittebant, et ita Chiorum consilia malto manifestius de* prehenderunt Et postquam illinc discesserunt, confestim eese praeparabant, ut se fallere non possent naves, si ex Cenchreis proficiscerentur. Illi vero post ludos vela faciebant cum una et viginti navibus Chium versus, quibus praeerat Alcamenes. Et Athenienses, quum initio totidem navibus adversus eos processissent, in altum se subducebant. Quum autem longe provectos Peloponnesii sequi noluissent, sed retro cessissent, Athenienses quoque recesserunt; nam septem Chiorum naves, quas in eo numero secum habebant, nequaquam fideles existimabant,