History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem autem aestate exeunte Enetio etiam, Atheniensium dux, cum Perdicca omltisque Thracibus Amphipoli bellum inferens orbem quidem non expugnavit, sed triremibus in Strymonem circumdactis ab ipso fluvio urbem obsidebat, ex Himerseo proficiscens. Atque haecsesta» finiebatur.

Hieme autem ineunte, qui a Nicia missi erant, Athenas pervenerunt, et omnia ore mandata, qnae ab illo acceperant , exposuerunt, et si quis aliquid praeterea percontabatur, respondebant, epistolamque reddiderunt. Civitatis autem scriba in medium progressus eam Atheniensibus recitavit , cujus lucc erant verba:

« Res quidem ante gestas, Athenienses, ex [multis] aliis meis epistolis cognovistis; nunc vero tempus postulat longe magis, quam ante, ut in quo statu sint res nostrae, cognoscatis, et de eo deliberetis.