History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Pro quibus rebus et Lacedaemonii in ejus amorem erant propensi, et ipse idcirco praecipue confisus Gylippo se dediderat. Sed Syracusanorum quidam, ut ferebatur, alii veriti, ne ille, quod colloquia cum eo habuissent, ob eam rem quaestione habita felicem rerum suarum statum perturbaret; alii, et praecipue Corinthii, ue aliquibus pecunia adductis, quia dives erat, aufugeret, atque
Atque hic quidem ob talem aut huic quam proximam causam perierat, vir profecto omnium mea quidem aetate Graecorum minime dignus , qui eo infelicitatis deveniret, propter omne studium, quo observandis legibus institutisque et quidquid inter homines jus esset, virtutem colebat.
Captivos autem, qui erant in lapicidinis, Syracusani duriter initio tractarunt. Quum enim in loco cavo essent, multique in exiguo, et soles primo gravesque praeterea aestus vehementer eos infestabant, quia nullo tecto tegebantur, et quae insequebantur noctes contra autumnales ac frigidae, propter mutationem novos iis morbos afferebant,
quum et facerent omnia propter angustias in eodem loco, et praeterea mortui simul alii super alios jacerent coacervati, qui propter vulnera et propter aeris mutationem et hujusmodi causas exspirabant, et odores erant intolerabiles, et fame simul et siti premebantur; dabant enim eorum singulis Syracusani per octo menses unam aquae cotylam, et duas frumenti cotylas. Denique quaecumque alia mala credibile est homines in hujusmodi locum detrusos perpeti, eorum nullum fuit, quin iis accideret.