History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et Peloponnesii ultro etiam descendentes trucidabant eos praecipue, qui erant in fluvio. Atque aqua confestim corrupta erat, sed nihilo minus bibebatur et caeno simul et sanguine polluta, et plerique de ea digladiabantur.
Tandem vero quum multa cadavera alia super alia in flumine jacerent, et exercitus profligatus esset, partim apud amnem, parlim, si quis etiam effugeret, ab equitibus, Nicias se Gylippo dedidit, quod ei majorem, quam Syracusanis, fidem haberet; et de se quidem facere jubebat illum et Lacedaemonios quidquid vellent, reliquorum vero militum caede jam abstinere.
et Gylippus post haec jam vivos capi jubebat; atque ceteros, quotquot a Syracusanis nondum occultati erant (multi autem hi fuerunt), vivos abduxerunt, et trecentos illos, qui noctu per praesidia elapsi erant, missis, qui eos persequerentur, comprehenderunt.