History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
At Syracusani et Gylippus has conditiones non accipiebant, sed impressione in eos facta et undique circumfusi hos etiam ad vesperum usque telis petebant.
Laborabant autem hi quoque graviter ob commeatus et rerum omnium inopiam. Sed tamen observato noctis silentio discedere parabant. Atque arma capiunt; sed simul Syracusani rem sentiunt, et ad arma conclamarunt.
Athenienses vero quum cognovissent, se non latere, arma rursus deposuerunt, exceptis ferme viris trecentis; hi vero per praesidia perrumpentes.noctu vadebant, qua poterant.
Nicias vero quum dies illuxisset, exercitum abducebat; Syracusani vero et socii urgebant eodem modo, undique telis et jaculis eos petentes.