History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nicia; autem exercitus ulterius progressus aberat vel quinquaginta stadia; Nicias enim agmen odns ducebat, quod existimaret, minime salutare esse, in hujusmodi tempore cunctari ultro et dimicare, sed quam celerrime sese recipere, non saepius pugnantes, quam cogerentur.
Demosthenes vero et frequentius labore magis continuo preme, balur, quod posterius digressum eum priorem urgebant hostes, et tunc, quum Syracusanos insequi animadvertisset, non tam progrediebatur, quam ad proelium ordines instruebat , donec cunctatus ab iis circumvenitur; atque et ipse et Athenienses eum sequentes in magna perturbatione erant; compressi enim inlra quemdam locum, qui muro circumdatus erat, et viam bine et inde, et non paucas oleas habebat, missilibus undique petebantur.
Hujusmodi autem assultibus , non autem stataria pugna haud abs re Syracusani utebantur; nam adversus homines desperatos periculum subire, non amplius tam e re illorum quam Atheniensium erat, et simul etiam Syracusani nonnihil iis parcebant, ne in manifesto jam rei successo, ante tempus illi absume-