History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nicias vero, quum hoc intellexisset, et hostium quidem potentiam, suam vero penuriam in dies crescere videret, mittebat et ipse Athenas saepe quidem et alias nunrians de singulis rebus, quae gerebantur, sed tunc vel maxime, quod existimaret res suas in maximum discrimen adductas esse, et nisi primo quooue tempore aut se revocarent, aut alios non paucos mitterent, nullam super-esse spem salutis.