History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Dum autem quiescunt, Gylippus et Syracusani partem quamdam copiarum miserunt, quae eos item a tergo muro intercluderent, qua venerant; illi vero et ipsi quosdam de suis miserunt, et rem impediverunt.

Atque postea Athenienses omnibus copiis propius planitiem reversi pernoctarunt. Postridie vero procedebant, et Syracusani eos undique circumfusi adoriebantur, multosque sauciabant; et quoties Athenienses impressionem in eos facerent, ipsi se subducebant; quoties vero recederent, instabant, praecipue novissimum agmen carpentes, si forte aliqua parte in fugam versa, universum exefcilum perterrefacerent*

Et diu quidem hoc modo Athenienses sustinebant; deinde, quinque sexve stadia progressi in planitie conquiescebant; recesserunt vero etiam Syracusani ab iis in sua castra.

Noctu vero Niciae et Demostheni .videbatur, quoniam exercitus male se habebat, quod et-omnium jam rerum inopia laborabant et multi in multis incursionibus ab hosto factis vulnerati erant, quam plurimis ignibus accensisahdn.· cci e copias, non tamen amplius eadem via, qua constitue-

326
rant; sed alia contraria ei, quam Syracusani observabant, mare versus.

Totum autem hoc iter, quod exercitus faciebat, non ad Catanam ducebat, sed in alleram Siciliae partem, Camarinam versus et Gelamraliasque illic silas et Graecas et barbaras urbes.

Accensis igitur multis ‘ignibus, per noctem proficiscebantur. Sed quemadmodum in omnibus, praecipue vero maximis exercitibus, praesertim et noctu et per hosticum, et liosLe non procul distinte, iter facientibus metus et pavor excitari solet, incessit eos trepidatio;

et Niciae quidem copiae, quemadmodum praeibant, in unum manebant longeque praecesserunt; Demosthenis vero pars, quae erat dimidia ferme atqoe adeo major, distracta est, et ordinibus non servatis pergebat.