History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque forte etiam tonitrua aliqua simul et imbres tunc exstiterunt, ut eo aestatis tempore, quod ad autumnum jam accedebat, fieri solet; quamobrem Athenienses magis etiam animos despondebant et putabant haec quoque omnia in suum exitium fieri.

Dum autem quiescunt, Gylippus et Syracusani partem quamdam copiarum miserunt, quae eos item a tergo muro intercluderent, qua venerant; illi vero et ipsi quosdam de suis miserunt, et rem impediverunt.

Atque postea Athenienses omnibus copiis propius planitiem reversi pernoctarunt. Postridie vero procedebant, et Syracusani eos undique circumfusi adoriebantur, multosque sauciabant; et quoties Athenienses impressionem in eos facerent, ipsi se subducebant; quoties vero recederent, instabant, praecipue novissimum agmen carpentes, si forte aliqua parte in fugam versa, universum exefcilum perterrefacerent*

Et diu quidem hoc modo Athenienses sustinebant; deinde, quinque sexve stadia progressi in planitie conquiescebant; recesserunt vero etiam Syracusani ab iis in sua castra.

Noctu vero Niciae et Demostheni .videbatur, quoniam exercitus male se habebat, quod et-omnium jam rerum inopia laborabant et multi in multis incursionibus ab hosto factis vulnerati erant, quam plurimis ignibus accensisahdn.· cci e copias, non tamen amplius eadem via, qua constitue-

326
rant; sed alia contraria ei, quam Syracusani observabant, mare versus.