History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Pro quibus rebus spes quidem de eo quod imminet, nihilominus audax est, calamitates vero non sane pro merito terrorem injiciunt. Sed eae facile etiam cessaverint; satis enim est, et quod hostibus felicitatis contigit, et si cui deorum invisi bellum hoc suscepimus, satis poenarum jam dedimus.

Etenim et alii jam bellum alteris intule-ruut, qui cum humanitus peccassent, poenas tamen tolerabiles dederunt. Et nos quoque nunc par est sperare, deum nos magis propitium habituros; jam enim misericordia eorum sumus digniores quam invidia; et quum videatis vos ipsos, quales et quot gravis armaturae milites acie instructa pergatis, ne nimis consternemini, sed cogitate, vos ipsos, ubicumque consederitis, protinus esse civitatem» quam nulla Siciliensis civitas aut excipiat facile, si invadatis, aut, si sedes alicubi fixeritis, expellat.