History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Maxima enim haec rerum commutatio illi Graecorum exercitui contigit; qui enim venerant, ut alios in servitutem redigerent, iis accidit, ut ipsi hoc potius metuentes abscederent, et pro votis laetisque carminibus, cum quibus domo profecti erant, rursus cum ominis mali vocibus, quae his erant contraria»,* discederent, idque ita, ut pedestres facti ex nauticis iter fc-cerent, animumque potius ad gravem armaturam, quam ad classem appellerent. Nihilominus tamen propter periculi adhuc impendentis magnitudinem haec omnia iis tolerabilia videbantur.

Nicias autem cernens exercitum animo consternatum , et in magna commutatione constitutum, secundum ordines procedens, ut fieri poterat in praesenti rerum statu, eos confirmabat et consolabatur, et clamore etiam magis utebatur, ut ad quosque accedebat, propter animi studium, quod vocem suam quam longissime exaudiri et milites juvare cuperet.

324

« Vel in praesenti rcram statu, Athenienses ac socii , spem oportet habere; jam aliqui etiam ex asperioribus malis, quam sunt ista, incolumes evaserunt; neque supra modum vobismetipsis succensere vel propter dades, vel propter molestias, quae praeter dignitatem nunc premunt.

Ego quoque, qui utique neque corporis viribus valentior sim, quam ullus de vobis, (et vero videtis, ut morbo sim allectus) neque felicitate cuiquam secundus esse videar et in privata vita et in ceteris rebus, nunc in eodem penculo cum nequissimis jactor; et ego tamen otnui vita multa in deos legitima feci, multa in homines justa et invidia carentia.