History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Maxima enim haec rerum commutatio illi Graecorum exercitui contigit; qui enim venerant, ut alios in servitutem redigerent, iis accidit, ut ipsi hoc potius metuentes abscederent, et pro votis laetisque carminibus, cum quibus domo profecti erant, rursus cum ominis mali vocibus, quae his erant contraria»,* discederent, idque ita, ut pedestres facti ex nauticis iter fc-cerent, animumque potius ad gravem armaturam, quam ad classem appellerent. Nihilominus tamen propter periculi adhuc impendentis magnitudinem haec omnia iis tolerabilia videbantur.