History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
£t animis simul dejecti erant et sibi ipsis irati vehementer. Nihil enim aliud, quam expugnatae civitati profugienti ti-miles erant, eique non parvae; universa enim multitudo simul proficiscentium non erat infra numerum quadraginta millium. Atque horum quum ceteri omnes, quod quisque poterat utile sibi, lum etiam gravis armaturae milites et equites praeter consuetudinem ipsi sua cibaria sub armis ferebant, alii propter servorum inopiam, alii propter diffidentiam ; transfugerant enim et jampridem et plerique tunc ipsum. Atque ne haec quidem, quae ferebant, sufficere poterant; nullus enim commeatus in castris amplius erat.