History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tunc vero nauticus quidem exercitus, alius alio, quotquot in alto capti non erant, delati, in sua castra ruerunt; peditatus vero, non amplius in diversum, sed uno universi impetu cum ploratu gemituque nimiam calamitatem conquerentes partim quidem ad opem navibus ferendam accurrebant, partim ad reliquam munitionum partem ut eam tutarentur, alii vero et plurimi se ipsos jam, et qua sibi salutem parerent, circumspiciebant

Eratque in praesenti nulla alia ex omnibus inferior consternatio. Simi-liaque jam passi erant atque quae fecerant ipsi ad Pylum; quum enim Lacedaemoniorum classis illic profligata esset ’ simul etiam cum ea viri, qui in insulam trajecerant, peri! bant; et tunc quoque Atheniensibus nulla spes erat fore ut itinere terrestri salvi evaderent, nisi si ex insperato aliquid accideret.