History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque licebat in eodem Atheniensium exercitu, quamdiu aequo Marte pugnabatur, omnia simul audire, lamenta, clamores, vincentes, victos, alia, quaecumque magnus exercitus in magno discrimine multifariam proferre cogatur.

Similia autem, atque his, etiam illis, qui in navibus erant, accidebant, donec tandem Syracusani sociique, quum navale proelium diu utrinque sustinuissent, Athenienses in fugam verterunt, et minime dubie fugientibus instantes, m.g^ cja. more et cohortatione utentes, terram versus eos persequi coeperunt,

Tunc vero nauticus quidem exercitus, alius alio, quotquot in alto capti non erant, delati, in sua castra ruerunt; peditatus vero, non amplius in diversum, sed uno universi impetu cum ploratu gemituque nimiam calamitatem conquerentes partim quidem ad opem navibus ferendam accurrebant, partim ad reliquam munitionum partem ut eam tutarentur, alii vero et plurimi se ipsos jam, et qua sibi salutem parerent, circumspiciebant

Eratque in praesenti nulla alia ex omnibus inferior consternatio. Simi-liaque jam passi erant atque quae fecerant ipsi ad Pylum; quum enim Lacedaemoniorum classis illic profligata esset ’ simul etiam cum ea viri, qui in insulam trajecerant, peri! bant; et tunc quoque Atheniensibus nulla spes erat fore ut itinere terrestri salvi evaderent, nisi si ex insperato aliquid accideret.

Itaque quum acris pugna fuisset et multae naves utrisque multique mortales perissent, Syracusani sociique victoriam adepti navium fractarum reliquiae et cesorum corpora sustulerunt, et ad urbem reversi tropaeum statuerunt;

Athenienses vero prae magnitudine praesentium malorum, de suorum cadaveribus quidem naviumque fragmentis ne cogitabant quidem ad ea suscipienda fidem publicam petere, sed volebant de nocte protinus abire.