History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem concurrissent in exiguo spatio naves multae (nam maximo hae naves numero in angustissimo spatio pugnarunt; haud multum enim aberat, quin universae utriosque classis ducentae essent) incursiones quidem paucae fiebant, quia nec retrocedendi nec perrumpendi ulla facultas dabatur, concursus vero frequentiores erant, prout quaeque naris in navem incidisset, vel quod fugeret, vel Impressionem in aliam faciens.

Et quamdiu quidem navis invaderet, qui ex tabulatis pugnabant, jaculis et sagittis et lapidibus abunde adversus alteram utebantur; ubi autem jam concurrissent, propugnatores manus conserentes utrinque in alienas naves ingredi conabantur.

Multis autem in partibus contingebat propter lod angustias, ut simul et alios invasissent et ipsi invasi essent, et ut duae, et alicubi etiam plures naves circa unam necessario haererent, gubernatoresque has quidem vitandi, illas vero per insidias ibvadendi cane circumsisterent, idque non sigillatim, sed coqjunctim undique, utque strepitus ingens, qui a multis navibus concurrentibus edebatur, simul et pavorem afferret, et auditum adimeret eorum, quae ab hortatoribus praecipiebantur.

Multa enim adhortatio multusque clamor utrinque horta-loram audiebatur et ex arte et propter praesentem vincendi contentionem, quum Atheniensibus quidem, ut per vim eruptionem facerent, ac clamarent, atque nunc, si unquam alias, alacriter de salvo in patriam reditu contenderent; Syracusanis vero et socii, praeclarum esse illorum fugam impedire, partaque victoria suam quemque patriam incrementis augere.