History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hic quidem non tam quod satis esset quam quod necessarium ad milites admonendos α se dictum esse ratus, ex concione digressus peditatum ad mare ducebat, et instruxit aciem quam latissime potuit, ut iis, qui in navibus erant, hoc quam maximum esset ad fiduciam animo concipiendam adjumentum;

Demosthenes vero et Menander et Euthydemus (hi enim duces in Atheniensium naves adseenderant) a suorum castrorum statione solventes, sine mora navigarunt ad portus claustra et exitum in iis relictum, ut per vim erumperent.

Syracusani vero sociique quum provecti essenl navibus tot numero, quot et ante habebant, et ad portus exitum cum earum parte excubias agebant, et in reliquo portu circumcirca, ut undique simul impressionem in Athenienses facerent, et peditatus simul sibi subsidio veniret, quacumque naves appellerent. Praeerant autem classi apud Syracusanos Sicanus et Agatharchus, uterque unum totius aciei cornu tenens, Pythen vero et Corinthii medium tene-

320
bant.